Psalmi - Capitulum 3

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
← Praecedens Proximus →
1 Domine quare multiplicati sunt hostes mei multi consurgunt adversus me
2 (3:3) multi dicunt animae meae non est salus huic in Deo semper
3 (3:4) tu autem Domine clipeus circa me gloria mea et exaltans caput meum
4 (3:5) voce mea ad Dominum clamabo et exaudiet me de monte sancto suo semper
5 (3:6) ego dormivi et soporatus sum evigilavi quia Dominus sustentavit me
6 (3:7) non timebo milia populi quae circumdederunt me surge Domine salvum me fac Deus meus
7 (3:8) quia percussisti omnium inimicorum meorum maxillam dentes impiorum confregisti
8 (3:9) Domini est salus super populum tuum benedictio tua semper
← Redire ad indicem